monumenta.ch > Ambrosius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 24, 124
Ne defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris: neque iterum urgeas et impugnes, cuius crimen non deprehenderis. Nam cum in omnibus iniustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dives, in Christo unum sunt. Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem.